Form und Inhalt |
- Conqueritur Episcopus, dispensationes matrimoniales a S. Nuntiatura peti, non ab Ordinariatu Constantiensi. Decisum fuit, servandum solitum et nihil innovandum.
- Proponit episcopus, S. Nntiaturam ante visam Sententiam judicis primae instantiae ad simplicem recurrentium instantiam, inhibitoriales et citatoriales expedire.
Decisum: Episcopus non impediat appelationem ad Nuntiaturam; Nuntiatura servet Tridentinum.
- Decisum pariter est circa, facultatem vescendi carnibus, et celebrandi super ara mobili in privatis oratoriis servandum esse solitum; dispensationem super denuntiationibus ante matrimonium Nuntium concedere posse solummodo ex gravissima causa, per ipsum cognoscenda.
- Cum ulterius quaereret episcopus, an tolerandus sit usus, quo Nuntius confirmaret et consecraret ecclesias etiam non exeptas, irrequisito Ordinario, Responsum est, servandum solitum.
- Ad quastionem Episcopi, an Nuntii appellationes a decretis visitationum recipere possint; Responsum fuit, ab utraque parte servandum esse decretum Clementis VIII de anno 1600.
- Idem de excommunicatis ab Episcopo, et ad Simplicem instantiam a Nuntio absolutis decisum est, simulque additum, nunquam hoc contigisse.
- Item quoad Equites cruciatos a D. Nuntiis eligendos Servandum esse solitum, et equites non gaudere exemptione
- Conqueritur tandem episcopus, S. Nuntiaturam ad confessiones monialium eligere non approbatos ab Ordinario, simul religiosos ad sola testimonialia superiorum suorum admittere ad ordines.
Deciditur, Nuntium pro monasteriis sibi subjectis deputare debere confessarios tam ordinarios quam extraordinarios ex approbatis ab Episcopo ad excipiendas confessiones religiosarum: quoad collationem ordinum Servandum esse solitum.
|